555–588 Ov. ars 3

555Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,

Comparibus frenis artificemque reget,

Nec stabiles animos annis viridemque iuventam

Ut capias, idem limes agendus erit.

Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,

560Qui tetigit thalamos praeda novella tuos,

Te solam norit, tibi semper inhaereat uni:

Cingenda est altis saepibus ista seges.

Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;

Non bene cum sociis regna Venusque manent.

565Ille vetus miles sensim et sapienter amabit,

Multaque tironi non patienda feret:

Nec franget postes, nec saevis ignibus uret,

Nec dominae teneras adpetet ungue genas,

Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,

570Nec raptus flendi causa capillus erit.

Ista decent pueros aetate et amore calentes;

Hic fera composita vulnera mente feret.

Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,

Ut modo montanis silva recisa iugis.

575Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;

Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.

Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;

Et sit in infida proditione fides.

Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:

580Miscenda est laetis rara repulsa iocis.

Ante fores iaceat, »crudelis ianuadicat,

Multaque summisse, multa minanter agat.

Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;

Saepe perit ventis obruta cumba suis;

585Hoc est, uxores quod non patiatur amari:

Conveniunt illas, cum voluere, viri;

Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore

»Non potesexclusum te quoque tanget amor.