43–100 Ov. ars 3
Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.
45Tum mihi »Quid miserae« dixit »meruere puellae?
Traditur armatis vulgus inerme viris.
Illos artifices gemini fecere libelli:
Haec quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
50Mox cecinit laudes prosperiore lyra.
Si bene te novi (cultas ne laede puellas!)
Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.«
Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos
Constiterat) folium granaque pauca dedit;
55Sensimus acceptis numen quoque: purior aether
Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
Venturae memores iam nunc estote senectae:
60Sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,
Ludite: eunt anni more fluentis aquae;
Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
Nec quae praeteriit, hora redire potest.
65Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
Hac mihi de spina grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
70Frigida deserta nocte iacebis anus,
Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
Sparsa nec invenies limina mane rosa.
Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
Et perit in nitido qui fuit ore color.
75Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras,
Spargentur subito per caput omne comae.
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
Nec faciunt cervos cornua iacta senes:
Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,
80Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
Tempora: continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
85Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:
Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
90Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
Sufficit et damni pars caret illa metu.
Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
95Et tamen ulla viro mulier »non expedit« inquit?
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
Damna vetat: damnis munera vestra carent.
Sed me flaminibus venti maioris iturum,
100Dum sumus in portu, provehat aura levis.