101–158 Ov. ars 3

Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis

Provenit, et culto stat seges alta solo.

Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?

Pars vestrum tali munere magna caret.

105Cura dabit faciem; facies neglecta peribit,

Idaliae similis sit licet illa deae.

Corpora si veteres non sic coluere puellae,

Nec veteres cultos sic habuere viros;

Si fuit Andromache tunicas induta valentes,

110Quid mirum? duri militis uxor erat.

Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,

Cui tegumen septem terga fuere boum?

Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,

Et domiti magnas possidet orbis opes.

115Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:

Alterius dices illa fuisse Iovis.

Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,

De stipula Tatio regna tenente fuit.

Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,

120Quid nisi araturis pascua bubus erant?

Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum

Gratulor: haec aetas moribus apta meis.

Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,

Lectaque diverso litore concha venit:

125Nec quia decrescunt effosso marmore montes,

Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:

Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos

Rusticitas, priscis illa superstes avis.

Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,

130Quos legit in viridi decolor Indus aqua,

Nec prodite graves insuto vestibus auro,

Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.

Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:

Admotae formam dantque negantque manus.

135Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit

Eligat, et speculum consulate ante suum.

Longa probat facies capitis discrimina puri:

Sic erat ornatis Laodamia comis.

Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,

140Ut pateant aures, ora rotunda volunt.

Alterius crines umero iactentur utroque:

Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.

Altera succinctae religetur more Dianae,

Ut solet, attonitas cum petit illa feras.

145Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos:

Illa sit adstrictis impedienda comis;

Hanc placet ornari testudine Cyllenea:

Sustineat similes fluctibus illa sinus.

Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,

150Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae,

Nec mihi tot positus numero conprendere fas est:

Adicit ornatus proxima quaeque dies.

Et neglecta decet multas coma; saepe iacere

Hesternam credas; illa repexa modo est.

155Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe

Alcides Iolen, »hanc ego« dixit »amo

Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe

Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.