11b Ov. am. 3, 11b, 11

33Luctantur pectusque leve in contraria tendunt

Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.

35Odero, si potero; si non, invitus amabo.

Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.

Nequitiam fugiofugientem forma reducit;

Aversor morum criminacorpus amo.

Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,

40Et videor voti nescius esse mei.

Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;

Non facit ad mores tam bona forma malos.

Facta merent odium, facies exorat amorem

Me miserum, vitiis plus valet illa suis!

45Parce, per o lecti socialia iura, per omnis

Qui dant fallendos se tibi saepe deos,

Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,

Perque tuos oculos, qui rapuere meos!

Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,

50Me quoque velle velis, anne coactus amem!

Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,

Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.