7 Ov. am. 1, 7

Adde manus in vincla measmeruere catenas

Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!

Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;

Flet mea vaesana laesa puella manu.

5Tunc ego vel caros potui violare parentes

Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!

Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax

Stravit deprensos lata per arva greges,

Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes

10Ausus in arcanas poscere tela deas?

Ergo ego digestos potui laniare capillos?

Nec dominam motae dedecuere comae.

Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam

Maenalias arcu sollicitasse feras;

15Talis periuri promissaque velaque Thesei

Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;

Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,

Procubuit templo, casta Minerva, tuo.

Quis mihi non »demensquis non mihi »barbaredixit?

20Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.

Sed taciti fecere tamen convicia vultus;

Egit me lacrimis ore silente reum.

Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;

Utiliter potui parte carere mei.

25In mea vaesanas habui dispendia vires

Et valui poenam fortis in ipse meam.

Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?

Debita sacrilegae vincla subite manus!

An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,

30Plectererin dominam ius mihi maius erit?

Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.

Ille deam primus perculitalter ego!

Et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare

Laesa est; Tydides saevus in hoste fuit.

35I nunc, magnificos victor molire triumphos,

Cinge comam lauro votaque redde Iovi,

Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,

Clamet »io! forti victa puella viro est

Ante eat effuso tristis captiva capillo,

40Si sinerent laesae, candida tota, genae.

Aptius impressis fuerat livere labellis

Et collum blandi dentis habere notam.

Denique, si tumidi ritu torrentis agebar,

Caecaque me praedam fecerat ira suam,

45Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae,

Nec nimium rigidas intonuisse minas,

Aut tunicam summa deducere turpiter ora

Ad mediam?mediae zona tulisset opem.

At nunc sustinui raptis a fronte capillis

50Ferreus ingenuas ungue notare genas.

Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu,

Caeduntur Pariis qualia saxa iugis.

Exanimis artus et membra trementia vidi

Ut cum populeas ventilat aura comas,

55Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo,

Summave cum tepido stringitur unda Noto;

Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,

Qualiter abiecta de nive manat aqua.

Tunc ego me primum coepi sentire nocentem

60Sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.

Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex;

Ter formidatas reppulit illa manus.

At tu ne dubitaminuet vindicta dolorem

Protinus in vultus unguibus ire meos.

65Nec nostris oculis nec nostris parce capillis:

Quamlibet infirmas adiuvat ira manus;

Neve mei sceleris tam tristia signa supersint,

Pone recompositas in statione comas!