11 Nep. Eum. 11
1Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari vellet, »Ut acerrimum« inquit »leonem aut ferocissimum elephantum«: nondum enim statuerat, conservaret eum necne. 2Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae. 3At Eumenes cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. 4Hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, »Quid? Tu« inquit »animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius, quam in potestatem inimici venires?« 5Huic Eumenes »Utinam quidem istud evenisset! Sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. Non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidi.« Neque id erat falsum *** nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.