67 Mart. 7, 67

Pedicat pueros tribas Philaenis

et tentigine saevior mariti

undenas dolat in die puellas.

Harpasto quoque subligata ludit,

et flavescit haphe, gravesque draucis5

halteras facili rotat lacerto,

et putri lutulenta de palaestra

uncti verbere vapulat magistri:

nec cenat prius aut recumbit ante,

quam septem vomuit meros deunces;10

ad quos fas sibi tunc putat redire,

cum coloephia sedecim comedit.

Post haec omnia cum libidinatur,

non fellatputat hoc parum virile –,

sed plane medias vorat puellas.15

Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,

cunnum lingere quae putas virile.