87 Mart. 1, 87

Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,

pastillos Cosmi luxuriosa voras.

Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,

extremo ructus cum redit a barathro.

Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus 5

atque duplex animae longius exit odor?

Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta

iam tollas et sis ebria simpliciter.