56 Mart. 9, 56
Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
quae puero dones tela, Cupido, para,
illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
sit tamen in tenera levis et hasta manu,
Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;5
tutus ut invadat proelia, nudus eat:
non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
casside dum liber Parthenopaeus erat.
quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
O felix, si quem tam bona fata manent!10
dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
non Libye faciat, sed tua Roma virum.