60 Mart. 3, 60

Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,

cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?

Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,

sugitur inciso mitulus ore mihi:

sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:5

res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:

Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,

ponitur in cavea mortua pica mihi.

Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?

Sportula quod non est, prosit: edamus idem.10