Liber IV Lucr. 4
Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam,
5unde prius nulli velarint tempora musae;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
10id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
15labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
20volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
25naturam rerum ac persentis utilitatem.
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua volitent aeterno percita motu
quoque modo possit res ex his quaeque creari,
30nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
atque animi quoniam docui natura quid esset
et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
35quove modo distracta rediret in ordia prima,
nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
40quae quasi membranae summo de corpore rerum
dereptae volitant ultroque citroque per auras,
atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum,
45quae nos horrifice languentis saepe sopore
excierunt ne forte animas Acherunte reamur
effugere aut umbras inter vivos volitare
neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
cum corpus simul atque animi natura perempta
50in sua discessum dederint primordia quaeque.
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus summo de cortice eorum;
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio quoniam mittunt in rebus apertis
55corpora res multae, partim diffusa solute,
robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
et partim contexta magis condensaque, ut olim
cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
et vituli cum membranas de corpore summo
60nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
ab rebus mitti summo de corpore rerum.
65nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
praesertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
quo fuerint et formai servare figuram,
70et multo citius, quanto minus indupediri
pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
nam certe iacere ac largiri multa videmus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
75et volgo faciunt id lutea russaque vela
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos volgata trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caveai supter et omnem
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
80inficiunt coguntque suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.
ergo lintea de summo cum corpore fucum
85mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
quae volgo volitant subtili praedita filo
nec singillatim possunt secreta videri.
90Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
95at contra tenuis summi membrana coloris
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
100quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
exin imaginibus missis consistere eorum.
nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
sunt igitur tenues formarum illis similesque
105effigiae, singillatim quas cernere nemo
cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
nec ratione alia servari posse videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
110Nunc age, quam tenui natura constet imago
percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra nostros sensus tantoque minora
quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
115cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
primum animalia sunt iam partim tantula, corum
tertia pars nulla possit ratione videri.
horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
120quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
unde anima atque animi constet natura necessumst,
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
praeterea quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panaces absinthia taetra
125habrotonique graves et tristia centaurea,
quorum unum quidvis leviter si forte duobus
…
127quin potius noscas rerum simulacra vagari
multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
130quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur,
ut nubes facile inter dum concrescere in alto
135cernimus et mundi speciem violare serenam
aera mulcentes motu; nam saepe Gigantum
ora volare videntur et umbram ducere late,
inter dum magni montes avolsaque saxa
montibus ante ire et solem succedere praeter,
140inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
nec speciem mutare suam liquentia cessant
et cuiusque modi formarum vertere in oras.
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
…
145semper enim summum quicquid de rebus abundat,
quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
150at cum splendida quae constant opposta fuerunt
densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
scindi; quam meminit levor praestare salutem.
qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
155et quamvis subito quovis in tempore quamque
rem contra speculum ponas, apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
160ut merito celer his rebus dicatur origo.
et quasi multa brevi spatio summittere debet
lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
sic ab rebus item simili ratione necessest
temporis in puncto rerum simulacra ferantur
165multa modis multis in cunctas undique partis;
quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
res ibi respondent simili forma atque colore.
Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
tempestas, perquam subito fit turbida foede,
170undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae Formidinis ora superne;
quorum quantula pars sit imago dicere nemost
175qui possit neque eam rationem reddere dictis.
Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
et quae mobilitas ollis tranantibus auras
reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
180suavidicis potius quam multis versibus edam;
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Principio persaepe levis res atque minutis
corporibus factas celeris licet esse videre.
185in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
propterea quia sunt e primis facta minutis,
quae quasi cuduntur perque aeris intervallum
non dubitant transire sequenti concita plaga;
suppeditatur enim confestim lumine lumen
190et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
qua propter simulacra pari ratione necessest
inmemorabile per spatium transcurrere posse
temporis in puncto, primum quod parvola causa
est procul a tergo quae provehat atque propellat,
195quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
deinde quod usque adeo textura praedita rara
mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
et quasi permanare per aeris intervallum.
Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
200ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
per totum caeli spatium diffundere sese
perque volare mare ac terras caelumque rigare.
quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
205cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
quone vides citius debere et longius ire
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
210quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
quod simul ac primum sub diu splendor aquai
ponitur, extemplo caelo stellante serena
sidera respondent in aqua radiantia mundi.
iamne vides igitur quam puncto tempore imago
215aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
220aequoris, exesor moerorum litora circum,
nec variae cessant voces volitare per auras.
denique in os salsi venit umor saepe saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
225usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
cernere odorari licet et sentire sonare.
230Praeterea quoniam manibus tractata figura
in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
cernitur in luce et claro candore, necessest
consimili causa tactum visumque moveri.
nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
235commovet in tenebris, in luci quae poterit res
accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
esse in imaginibus qua propter causa videtur
cernundi neque posse sine his res ulla videri.
Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
240undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
verum nos oculis quia solis cernere quimus,
propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma atque colore.
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
245efficit ut videamus et internoscere curat;
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
aera qui inter se cumque est oculosque locatus,
isque ita per nostras acies perlabitur omnis
et quasi perterget pupillas atque ita transit.
250propterea fit uti videamus quam procul absit
res quaeque. et quanto plus aeris ante agitatur
et nostros oculos perterget longior aura,
tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
255quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
260acre fluit frigus, non privam quamque solemus
particulam venti sentire et frigoris eius,
sed magis unorsum, fierique perinde videmus
corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
verberet atque sui det sensum corporis extra.
265praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
tangimus extremum saxi summumque colorem
nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
duritiem penitus saxi sentimus in alto.
Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
270percipe: nam certe penitus remmota videtur.
quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
ianua cum per se transpectum praebet apertum,
multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
is quoque enim duplici geminoque fit aere visus.
275primus enim citra postes tum cernitur aer,
inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
post extraria lux oculos perterget et aer
alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
sic ubi se primum speculi proiecit imago,
280dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
continuo a nobis in eum quae fertur imago
285pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
atque alium prae se propellens aera volvit,
et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
distare ab speculo tantum semota videtur.
quare etiam atque etiam minime mirarier est par
…
290illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
aeribus binis quoniam res confit utraque.
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
295non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
atque ea continuo rectam si fronte figuram
servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
300fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
quinque etiam aut sex ut fieri simulacra suerint.
nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
305inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
omnia per flexos aditus educta licebit
pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
usque adeo speculo in speculum translucet imago,
et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
310inde retro rursum redit et convertit eodem.
Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
adsimili lateris flexura praedita nostri,
dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
315inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
circum agitur, cum venit, imago propterea quod
flexa figura docet speculi convertier ad nos.
Indugredi porro pariter simulacra pedemque
ponere nobiscum credas gestumque imitari
320propterea quia, de speculi qua parte recedas,
continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
omnia quandoquidem cogit natura referri
ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
325sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
propterea quia vis magnast ipsius et alte
aera per purum simulacra feruntur
et feriunt oculos turbantia composituras.
Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
330saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
arquati, quia luroris de corpore eorum
semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
335multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
quae contage sua palloribus omnia pingunt.
E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
propterea quia, cum propior caliginis aer
ater init oculos prior et possedit apertos,
340insequitur candens confestim lucidus aer,
qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
aeris illius; nam multis partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage pollens.
qui simul atque vias oculorum luce replevit
345atque pate fecit, quas ante obsederat aer
ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
quod contra facere in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior caliginis aer
350crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta moveri.
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
propterea fit uti videantur saepe rutundae,
355angulus optusus quia longe cernitur omnis
sive etiam potius non cernitur ac perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aera per multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebris offensibus aer.
360hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
Umbra videtur item nobis in sole moveri
365et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
aera si credis privatum lumine posse
indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
aer id quod nos umbram perhibere suemus.
370ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
lumine privatur solis qua cumque meantes
officimus, repletur item quod liquimus eius,
propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
corporis, e regione eadem nos usque secuta.
375semper enim nova se radiorum lumina fundunt
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
380nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius fiat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
385nec possunt oculi naturam noscere rerum.
proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
et fugere ad puppim colles campique videntur,
390quos agimus praeter navem velisque volamus.
Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
395solque pari ratione manere et luna videtur
in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
Exstantisque procul medio de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus ingens,
insula coniunctis tamen ex his una videtur.
400atria versari et circum cursare columnae
usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
desierunt verti, vix ut iam credere possint
non supra sese ruere omnia tecta minari.
Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
405cum coeptat natura supraque extollere montes,
quos tibi tum supra sol montis esse videtur
comminus ipse suo contingens fervidus igni,
vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
410inter eos solemque iacent immania ponti
aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
interiectaque sunt terrarum milia multa,
quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
At coniectus aquae digitum non altior unum,
415qui lapides inter sistit per strata viarum,
despectum praebet sub terras inpete tanto,
a terris quantum caeli patet altus hiatus,
nubila despicere et caelum ut videare videre,
corpora mirande sub terras abdita caelo.
420Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
stantis equi corpus transversum ferre videtur
vis et in adversum flumen contrudere raptim,
et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
425et fluere adsimili nobis ratione videntur.
Porticus aequali quamvis est denique ductu
stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
paulatim trahit angusti fastigia coni,
430tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
donec in obscurum coni conduxit acumen.
In pelago nautis ex undis ortus in undis
sol fit uti videatur obire et condere lumen;
quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
435ne leviter credas labefactari undique sensus.
at maris ignaris in portu clauda videntur
navigia aplustris fractis obnitier undis.
nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
remorum, recta est, et recta superne guberna;
440quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
omnia converti sursumque supina reverti
et reflexa prope in summo fluitare liquore.
Raraque per caelum cum venti nubila portant
tempore nocturno, tum splendida signa videntur
445labier adversum nimbos atque ire superne
longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
At si forte oculo manus uni subdita supter
pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
450bina lucernarum florentia lumina flammis
binaque per totas aedis geminare supellex
et duplicis hominum facies et corpora bina.
Denique cum suavi devinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
455tum vigilare tamen nobis et membra movere
nostra videmur, et in noctis caligine caeca
cernere censemus solem lumenque diurnum,
conclusoque loco caelum mare flumina montis
mutare et campos pedibus transire videmur,
460et sonitus audire, severa silentia noctis
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
465propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
470an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
hunc igitur contra minuam contendere causam,
qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
475unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
notitiam veri quae res falsique crearit
et dubium certo quae res differre probarit.
invenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem veri neque sensus posse refelli.
480nam maiore fide debet reperirier illud,
sponte sua veris quod possit vincere falsa.
quid maiore fide porro quam sensus haberi
debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
485qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
an confutabunt nares oculive revincent?
non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
490divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
et quod molle sit et gelidum fervensve videre
et seorsum varios rerum sentire colores
et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
495nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
non possint alios alii convincere sensus.
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
aequa fides quoniam debebit semper haberi.
proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
500Et si non poterit ratio dissolvere causam,
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
505et violare fidem primam et convellere tota
fundamenta quibus nixatur vita salusque.
non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
510in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
illa tibi est igitur verborum copia cassa
omnis, quae contra sensus instructa paratast.
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
515et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
prava cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
520sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
525insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
Praeterea radit vox fauces saepe facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor,
530quippe per angustum turba maiore coorta
ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
corporeis e principiis, ut laedere possint.
535nec te fallit item quid corporis auferat et quid
detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
aurorae perductus ab exoriente nitore,
praesertim si cum summost clamore profusus.
540ergo corpoream vocem constare necessest,
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
Asperitas autem vocis fit ab asperitate
principiorum et item levor levore creatur;
nec simili penetrant auris primordia forma,
545cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
et reboat raucum retro cita barbita bombum,
et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
550exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis articulat nervorum daedala lingua,
formaturaque labrorum pro parte figurat.
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
555plane exaudiri discernique articulatim;
servat enim formaturam servatque figuram.
at si inter positum spatium sit longius aequo,
aera per multum confundi verba necessest
et conturbari vocem, dum transvolat auras.
560ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
internoscere, verborum sententia quae sit;
usque adeo confusa venit vox inque pedita.
Praeterea verbum saepe unum perciet auris
omnibus in populo missum praeconis ab ore.
565in multas igitur voces vox una repente
diffugit, in privas quoniam se dividit auris
obsignans formam verbis clarumque sonorem.
at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
praeter lata perit frustra diffusa per auras.
570pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
Quae bene cum videas, rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
575palantis comites com montis inter opacos
quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
verba repulsantes iterabant dicta referri.
580haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
585tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
pinea semiferi capitis velamina quassans
unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
590cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
sola tenere. ideo iactant miracula dictis
aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
humanum genus est avidum nimis auricularum.
595Quod super est, non est mirandum qua ratione,
per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
600incolumis transire potest, simulacra renutant;
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
praeterea partis in cunctas dividitur vox,
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
605dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
ergo replentur loca vocibus abdita retro,
omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
at simulacra viis derectis omnia tendunt,
610ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
saepe supra potis est, at voces accipere extra.
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
vox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam verba audire videmur.
615Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
plusculum habent in se rationis, plus operai.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare coepit.
620inde quod exprimimus per caulas omne palati
diditur et rarae per flexa foramina linguae,
hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
umida linguai circum sudantia templa;
625at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
deinde voluptas est e suco fine palati;
cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
630nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
dum modo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
635hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
tantaque in his rebus distantia differitasque est,
ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
640praeterea nobis veratrum est acre venenum,
at capris adipes et cocturnicibus auget.
id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
principio meminisse decet quae diximus ante,
semina multimodis in rebus mixta teneri.
645porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
extima membrorum circumcaesura coercet,
proinde et seminibus constant variantque figura.
semina cum porro distent, differre necessest
650intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
esse minora igitur quaedam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
655namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
proinde foraminibus debent differe figurae
et variare viae proinde ac textura coercet.
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
illi, cui suave est, levissima corpora debent
660contractabiliter caulas intrare palati,
at contra quibus est eadem res intus acerba,
aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
quippe ubi cui febris bili superante coorta est
665aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
commutantur ibi positurae principiorum;
fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
670quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
tangat agam. primum res multas esse necessest
675unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
verum aliis alius magis est animantibus aptus,
dissimilis propter formas. ideoque per auras
mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
680volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
ducit, et humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis servator, candidus anser.
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
685pabula ducit et a taetro resilire veneno
cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
690quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
errabundus enim tarde venit ac perit ante
paulatim facilis distractus in aeris auras;
ex alto primum quia vix emittitur ex re;
695nam penitus fluere atque recedere rebus odores
significat quod fracta magis redolere videntur
omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
deinde videre licet maioribus esse creatum
principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
700non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
investigare in qua sit regione locatum;
refrigescit enim cunctando plaga per auras
nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
705errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
in generest, sed item species rerum atque colores
non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
710quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
auroram clara consuetum voce vocare,
noenu queunt rapidi contra constare leones
inque tueri: ita continuo meminere fugai.
ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
715semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
pupillas interfodiunt acremque dolorem
praebent, ut nequeant contra durare feroces,
cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
720exitus ex oculis liber datur, in remorando
laedere ne possint ex ulla lumina parte.
Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
principio hoc dico, rerum simulacra vagari
725multa modis multis in cunctas undique partis
tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
730corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
735omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
partim sponte sua quae fiunt aere in ipso,
partim quae variis ab rebus cumque recedunt
et quae confiunt ex horum facta figuris.
nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
740nulla fuit quoniam talis natura animata;
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
propter subtilem naturam et tenvia texta.
cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
745quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
quae libet una animum nobis subtilis imago;
tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
750quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
atque oculis, simili fieri ratione necessest.
Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
scire licet mentem simili ratione moveri
755per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
760usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
rellicta vita iam mors et terra potitast.
hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
corporis offecti sensus per membra quiescunt
nec possunt falsum veris convincere rebus.
765praeterea meminisse iacet languetque sopore,
nec dissentit eum mortis letique potitum
iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
quod super est, non est mirum simulacra moveri
bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
770nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta
775tantaque sensibili quovis est tempore in uno
copia particularum, ut possit suppeditare.
Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.
quaeritur in primis quare, quod cuique libido
780venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac volumus nobis occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique caelum?
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
785omnia sub verbone creat natura paratque?
cum praesertim aliis eadem in regione locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
quid porro, in numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra movere,
790mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt oculis gestum pede convenienti?
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
795cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
praesto sint simulacra locis in quisque parata.
tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
800hoc ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
805ipse parat sese porro speratque futurum
ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
810nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
si non advertas animum, proinde esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
815praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
deinde adopinamur de signis maxima parvis
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
820in manibus vir uti factus videatur adesse,
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
Illud in his rebus vitium vehementer ainesse
effugere errorem vitareque praemetuenter,
825lumina ne facias oculorum clara creata,
prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
proceros passus, ideo fastigia posse
surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro validis ex apta lacertis
830esse manusque datas utraque ex parte ministras,
ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
omnia perversa praepostera sunt ratione,
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
835possemus, sed quod natumst id procreat usum.
nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguae praecessit origo
sermonem multoque creatae sunt prius aures
840quam sonus est auditus, et omnia denique membra
ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
haud igitur potuere utendi crescere causa.
at contra conferre manu certamina pugnae
et lacerare artus foedareque membra cruore
845ante fuit multo quam lucida tela volarent,
et volnus vitare prius natura coegit
quam daret obiectum parmai laeva per artem.
scilicet et fessum corpus mandare quieti
multo antiquius est quam lecti mollia strata,
850et sedare sitim prius est quam pocula natum.
haec igitur possunt utendi cognita causa
credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
nata dedere suae post notitiam utilitatis.
855quo genere in primis sensus et membra videmus;
quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
utilitatis ob officium potuisse creari.
Illud item non est mirandum, corporis ipsa
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
860quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
multa modis multis docui, sed plurima debent
ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
865his igitur rebus rarescit corpus et omnis
subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
et recreet vires inter datus, atque patentem
per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
870umor item discedit in omnia quae loca cumque
poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.
875sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
cum volumus, quareque datum sit membra movere
et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
880corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
dico animo nostro primum simulacra meandi
accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
885id quod providet, illius rei constat imago,
ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
per membra atque artus animai dissita vis est;
et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
890inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
paulatim moles protruditur atque movetur.
praeterea tum rarescit quoque corpus et aer,
scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
per patefacta venit penetratque foramina largus,
895et dispargitur ad partis ita quasque minutas
corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
900contorquere et onus totum convertere nostrum;
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
trudit agens magnam magno molimine navem
et manus una regit quanto vis impete euntem
atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
905multaque per trocleas et tympana pondere magno
commovet atque levi sustollit machina nisu.
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inriget atque animi curas e pectore solvat,
suavidicis potius quom multis versibus edam,
910parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
ne fieri negites quae dicam posse retroque
vera repulsanti discedas pectore dicta,
915tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
Principio somnus fit ubi est distracta per artus
vis animae partimque foras eiecta recessit
et partim contrusa magis concessit in altum;
dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
920nam dubium non est, animai quin opera sit
sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
tum nobis animam perturbatam esse putandumst
eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
aeterno corpus perfusum frigore leti.
925quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
unde reconflari sensus per membra repente
possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
930perturbari anima et corpus languescere possit,
expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
Principio externa corpus de parte necessum est,
aeriis quoniam vicinum tangitur auris,
tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
935proptereaque fere res omnes aut corio sunt
aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
interiorem etiam partem spirantibus aer
verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
940perveniant plagae per parva foramina nobis
corporis ad primas partis elementaque prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
conturbantur enim positurae principiorum
corporis atque animi. fit uti pars inde animai
945eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
pars etiam distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
inter enim saepit coetus natura viasque.
ergo sensus abit mutatis motibus alte.
950et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
debile fit corpus languescuntque omnia membra,
bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer,
955haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
corpora conturbant magno contusa labore.
fit ratione eadem coniectus parte animai
960altior atque foras eiectus largior eius,
et divisior inter se ac distractior intus.
Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
aut quibus in rebus multum sumus ante morati
atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
965in somnis eadem plerumque videmur obire:
causidici causas agere et componere leges,
induperatores pugnare ac proelia obire,
nautae contractum cum ventis degere bellum,
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
970semper et inventam patriis exponere chartis.
cetera sic studia atque artes plerumque videntur
in somnis animos hominum frustrata tenere.
et qui cumque dies multos ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
975cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
relicuas tamen esse vias in mente patentis,
qua possint eadem rerum simulacra venire;
per multos itaque illa dies eadem obversantur
ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
980cernere saltantis et mollia membra moventis
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
auribus accipere et consessum cernere eundem
scenaique simul varios splendere decores.
usque adeo magni refert studium atque voluntas,
985et quibus in rebus consuerint esse operati
non homines solum sed vero animalia cuncta.
quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
in somnis sudare tamen spirareque semper
et quasi de palma summas contendere viris
990aut quasi carceribus patefactis edere voces
venantumque canes in molli saepe quiete
iactant crura tamen subito vocisque repente
mittunt et crebro redducunt naribus auras.
ut vestigia si teneant inventa ferarum,
995expergefactique secuntur inania saepe
cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
donec discussis redeant erroribus ad se.
at consueta domi catulorum blanda propago
discutere et corpus de terra corripere instant,
1000iactant crura tamen subito vocisque repente
mittunt et crebro redducunt naribus auras
ut vestigia si teneant inventa ferarum
expergefactique secuntur inania saepe
proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
1005et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
tam magis in somnis eadem saevire necessust.
at variae fugiunt volucres pinnisque repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si proelia pugnas
1010edere sunt persectantes visaeque volantes.
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
1015multi depugnant gemitusque doloribus edunt
et quasi pantherae morsu saevive leonis
mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
multi de magnis per somnum rebus loquuntur
indicioque sui facti persaepe fuere.
1020multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
1025adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
puri saepe lacum propter si ac dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,
totius umorem saccatum corporis fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
1030tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
qui ciet inritans loca turgida semine multo,
1035ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
namque alias aliud res commovet atque lacessit;
1040ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
per membra atque artus decedit corpore toto,
in loca conveniens nervorum certa cietque
continuo partis genitalis corporis ipsas.
1045inritata tument loca semine fitque voluntas
eicere id quo se contendit dira lubido,
incitat inritans loca turgida semine multo
idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
1050emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
1055unde feritur, eo tendit gestitque coire
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque voluptatem praesagit muta cupido.
Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
1060stillavit gutta et successit frigida cura;
nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
illius et nomen dulce obversatur ad auris.
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
absterrere sibi atque alio convertere mentem
1065et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
nec retinere semel conversum unius amore
et servare sibi curam certumque dolorem;
ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
1070si non prima novis conturbes volnera plagis
volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
aut alio possis animi traducere motus.
Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
1075nam certe purast sanis magis inde voluptas
quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
fluctuat incertis erroribus ardor amantum
nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
1080corporis et dentes inlidunt saepe labellis
osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
1085blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
quod fieri contra totum natura repugnat;
unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
1090tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
quae quoniam certas possunt obsidere partis,
hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
ex hominis vero facie pulchroque colore
1095nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
sed laticum simulacra petit frustraque laborat
1100in medioque sitit torrenti flumine potans,
sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
nec satiare queunt spectando corpora coram
nec manibus quicquam teneris abradere membris
possunt errantes incerti corpore toto.
1105denique cum membris conlatis flore fruuntur
aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
adfigunt avide corpus iunguntque salivas
oris et inspirant pressantes dentibus ora,
1110ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
nam facere inter dum velle et certare videntur.
usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
1115tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
parva fit ardoris violenti pausa parumper.
inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
1120usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
languent officia atque aegrotat fama vacillans.
labitur interea res et Babylonia fiunt
1125unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
auro includuntur teriturque thalassina vestis
adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
1130inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
eximia veste et victu convivia, ludi,
pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
1135aut cum conscius ipse animus se forte remordet
desidiose agere aetatem lustrisque perire,
aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
aut nimium iactare oculos aliumve tueri
1140quod putat in voltuque videt vestigia risus.
Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
prendere quae possis oculorum lumine operto.
innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
1145qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et validos Veneris perrumpere nodos.
et tamen implicitus quoque possis inque peditus
1150effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
et praetermittas animi vitia omnia primum
aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
1155multimodis igitur pravas turpisque videmus
esse in deliciis summoque in honore vigere.
atque alios alii inrident Veneremque suadent
ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
1160nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
1165at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
1170cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
sed tamen esto iam quantovis oris honore,
cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
1175et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
at lacrimans exclusus amator limina saepe
floribus et sertis operit postisque superbos
unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
1180quem si iam ammissum venientem offenderit aura
una modo, causas abeundi quaerat honestas
et meditata diu cadat alte sumpta querella
stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
plus videat quam mortali concedere par est.
1185nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
1190et, si bello animost et non odiosa, vicissim
praetermittere et humanis concedere rebus.
Nec mulier semper ficto suspirat amore,
quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
et tenet adsuctis umectans oscula labris;
1195nam facit ex animo saepe et communia quaerens
gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
nec ratione alia volucres armenta feraeque
et pecudes et equae maribus subsidere possent,
si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
1200natura et Venerem salientum laeta retractat.
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
in triviis cum saepe canes discedere aventis
divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
1205quom interea validis Veneris compagibus haerent?
quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
Et commiscendo quom semine forte virilem
1210femina vim vicit subita vi corripuitque,
tum similes matrum materno semine fiunt,
ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
1215semina cum Veneris stimulis excita per artus
obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
fit quoque ut inter dum similes existere avorum
possint et referant proavorum saepe figuras,
1220propterea quia multa modis primordia multis
mixta suo celant in corpore saepe parentis,
quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
inde Venus varia producit sorte figuras,
maiorumque refert voltus vocesque comasque;
1225quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
et muliebre oritur patrio de semine saeclum
maternoque mares existunt corpore creti;
semper enim partus duplici de semine constat,
1230atque utri similest magis id quod cumque creatur,
eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
sive virum suboles sivest muliebris origo.
Nec divina satum genitalem numina cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
1235appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
quod plerumque putant et multo sanguine maesti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut gravidas reddant uxores semine largo;
ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
1240nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
crassius hinc porro quoniam concretius aequo
1245mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
aegre admiscetur muliebri semine semen.
nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
atque alias alii complent magis ex aliisque
1250succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
suscipere et partu possent ditescere dulci.
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
1255uxoris parere, inventast illis quoque compar
natura, ut possent gnatis munire senectam.
usque adeo magni refert, ut semina possint
seminibus commisceri genitaliter apta
crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
1260atque in eo refert quo victu vita colatur;
namque aliis rebus concrescunt semina membris
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
id quoque permagni refert; nam more ferarum
1265quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
pectoribus positis sublatis semina lumbis.
nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
1270clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
atque exossato ciet omni pectore fluctus;
eicit enim sulcum recta regione viaque
vomeris atque locis avertit seminis ictum.
idque sua causa consuerunt scorta moveri,
1275ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur;
1280nam facit ipsa suis inter dum femina factis
morigerisque modis et munde corpore culto,
ut facile insuescat secum te degere vitam.
quod super est, consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
1285vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?