19 Liv. 9, 19

1restat, ut copiae copiis conparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. 2itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; 3quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum. 4Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Bruttiis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus Samnites aut socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes. 5ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas, Indos aliasque si adiunxisset gentes, inpedimentum maius quam auxilium traheret. adde, 6quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. 7arma clupeus sarisaeque illis id est hastae; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum. 8statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx inmobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. 9iam in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? 10ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et inbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, 11quod Epiri regem Alexandrum, mortifero vulnere ictum, dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem. 12equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum; 13et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbis armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. 14non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus, sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum, Philippum, Persen non modo cum clade ulla, sed ne cum periculo quidem suo. 15absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam ab equite hoste numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris locis laboravimus; equitem sagittas, 16saltus inpeditos avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest: 17mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius, qua vivimus, pacis amor et civilis cura concordiae.