3 Liv. 8, 3

1quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos, velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit. 2itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat. 3sed quamquam omnia de industria celabanturpriusquam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant –, tamen per quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt; 4iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit ab eis, quorum inminutum imperium esset, comitia haberi. 5itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius; is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem. 6eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset. eadem aetas rerum magni Alexandri est, 7quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo extinxit. 8ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quae vellent. 9praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant; 10eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.