24 Liv. 8, 24

1eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam, Alexandrumque Epiri regem ab exule Lucano interfectum sortes Dodonaei Iouis eventu adfirmasse. 2accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem; ibi fatis eius terminumn dari. 3eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in stagna inferna accipit Thesprotius sinus. ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, 4cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipottum Apulorum Consentiamque Bruttiorum ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias inlustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, 5misisset, haud procul Pandosia urbe, inminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tris tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret; 6et ducentos ferme Lucanorum exules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem. 7Imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, inproviso hostium adventu opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conversi. 8inde ab Lucanis exulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos. 9ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat; 10contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. quem cum incerto vado transiret agmen, 11fessus metu ac labore miles increpans nomen abominandum fluminisiure Acheros vocarisinquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius, an transiret. 12tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur, interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum. 13quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exul transfigit. 14lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium. 15quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae inmixta, ut parumper sustinerent, precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam. 16is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, 17inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit. haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, 18quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.