41 Liv. 6, 41
1quo modo extorqueant, non quo modo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores malunt. 2est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat. 3omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis; quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat? si quidem nos, ne cum volueritis quidem, creare interdum poteritis, istos, etiam si nolueritis, necesse erit. de indignitate satis dictum est. 4at enim dignitas ad homines pertinet; quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum inmortalium contemptio atque iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est, qui ignoret? 5penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur; 6nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privati auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. 7quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? 8eludant nunc licet religiones ‚quid enim esse, si pulli non pascantur, si ex cavea tardius exierint, si occecinerit avis?‘ parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores nostri maximam hanc rem fecerunt; 9nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est; 10non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. 11tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur? 12omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis, deos velim fortunare.“