3 Liv. 6, 3

1cum in ea parte, in qua caput rei Romanae Camillus erat, ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat. 2Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere, ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. 3cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit. 4cui cum se maesta turba ad pedes prouoluisset principumque orationem necessitate ultima expressam fetus mulierum ac puerorum, qui exilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit; Etruscis se luctum lacrimasque ferre. 5sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, at fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem. iterum igitur eodem die Sutrium capitur; 6victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium. 7cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere possent, clausasid enim primum dictator imperaveratportas inveniunt. inde alii arma capere, 8alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos, ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari. 9tum etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes vitae est, iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. 10magna multitudo in custodias divisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum, sed traditum per condiciones fuerat.