28 Liv. 5, 28

1Camillus, meliore multo laude, quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur; 2crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius missi longa una nave haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas. 3mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis, 4qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit. 5hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius. 6primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. 7ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. 8Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. 9poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceretet in conspectu erant posita in piano –, nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent. 10conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucemsed luna pernox eratcommissum est. et haud incertius diurno proelium fuit; 11sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. 12inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. caedis inde fugientium, 13qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae secuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.