26 Liv. 45, 26

1dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae in Asia geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, 2quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. 3praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa. 4hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. 5Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis. 6hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem servituti praeponerent, hortantes. 7nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset,quae vos rabiesinquitagitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis? 8equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aecum censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?“ 9haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. 10simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. 11pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. 12ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. 13non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. 14Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inpositum, inde in tres partes Illyricum divisit. 15unam eam fecit, quae supradictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.