43 Liv. 42, 43

1haec dicenti ei cum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. 2ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit. 3nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset. 4ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam5comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. 6primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. 7Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur. 8exules Thespias universi concesserunt; inderecepti enim sine cunctatione erantThebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. 9novus deinde praetorIsmenias is erat, vir nobilis ac potenscapitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; 10ex ea contentione ortum certamen. utriusque tamen partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.