51 Liv. 40, 51
1censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: 2tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec confecerunt: Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat; 3theatrum et proscenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. 4M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos; 5basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; 6 et forum et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis medici. 7habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. 8portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. 9mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt