8 Liv. 3, 8

1inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta morbis. corpora salubriora esse incipere; 2versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit. 3ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis valida civitate, ut non solum arcere bellum, sed ultro etiam inferre posset. 4igitur nuntiantibus Hernicis in finis suos transcendisse hostis inpigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum; 5Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes fundit fugatque; 6Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. vastavere agros Praenestinum Gabinumque, ex Gabino in Tusculanos flexere colles; 7urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis re subita quam quod ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius praeerat urbi. is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. 8itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi cum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbe hostium abscederent, eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus satis instructum et ad certamen intentum. 9igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et conpulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt. 10ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio; ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit. 11victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit. tum consules castra coniungunt; et Volsci Aequique adflictas vires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.