30 Liv. 3, 30

1Secuntur consules Q. Minucius, M. Horatius Pulvillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; 2ulteriusque ventum foretadeo exarserant animis –, ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. 3senatum consules vocant: iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta; 4vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, cum alius additur terror: Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire. 5is metus perculit, ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. 6expressit hoc necessitas patribus; id modo excepere, ne postea eosdem tribunos viderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera vanum esset, extemplo habita. 7tricesimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea crearentur. 8dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non invenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat, multos mortalis occidit, fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidum.