27 Liv. 3, 27

1postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset. 2cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere. 3tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas ad militandum gravior esset, 4vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit. 5sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; 6inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. inde conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: 7adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri posset. consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti. 8accelera signifer!“ „sequere miles!“ inter se quoque gratificantes ducibus clamabant. media nocte in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.