54 Liv. 38, 54

1morte Africani crevere inimicorum animi, 2quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. 3fuit autem rogatio talis:velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. 4Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.“ 5huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. 6Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, 7latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. 8Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; 9parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; 10et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur. 11M. Cato suasit rogationemexstat oratio eius de pecunia regis Antiochiet Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. 12remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.