42 Liv. 35, 42

1intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. 2tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat. 3tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae, quas cum eo missurus in Africam fuerat, 4moratae sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, 5quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, isdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent. 6hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat, 7neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: 8exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, 9et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. 10si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur; 11si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, 12qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. 13nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. 14modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.