58 Liv. 34, 58

1ad ea Quinctius:quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae, 2unam, si nos nihil, quod ad urbes Asiae attinet, curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; 3alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri, quas habeant, 4et novas complecti.“ enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, 5cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit. 6quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae numquam eorum fuerit? 7amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. 8ad haec Quinctiusquando quideminquithonesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, 9utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quae ubique sunt, Graeciae urbis, 10an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, 11eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. 12sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet. 13neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.“