45 Liv. 34, 45

1coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas. 2item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. ager divisus est, 3qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae. 4Tempsanus ager de Bruttiis captus erat; 5Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paulus, C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula, Q. * *, C. Salonius deduxerunt. 6prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae visae sunt. 7et terra aliquotiens pluvit, et caput Vulcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse. pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. 8ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.