21 Liv. 34, 21

1confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant. 2transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. 3consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset causa iussit; 4cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. 5id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, 6Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit. 7pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit. 8ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.