34 Liv. 33, 34

1secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere. 2primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere, quae Romae egerant, verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, 3ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes. 4ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. 5dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur. 6OrestisMacedonum ea gens est –, quod primi ab rege defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. 7Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt. 8Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. 9Corinthus et Triphylia et HeraeaPeloponnesi et ipsa urbs estreddita Achaeis. 10Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta. 11Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo capta ademisset.