3 Liv. 33, 3
1Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, 2dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; 3ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus. 4ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur. 5ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. 6et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit. 7ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium, 8quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. 9nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce † sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid expectasset, confestim Quinctius movit castra. 10transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille. 11Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, 12adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea, quae tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant, venit.