27 Liv. 30, 27

1principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. 2Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes, volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa; 3consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur, populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. 4nihilo minus consules provinciam Africamita enim senatus decreveratin sortem coniecerunt. 5Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset; 6M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatu placuisset. 7praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat; 8Cn. Tremellius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis et militibus mille oram Siciliae tutaretur; 9M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret; C. Aurelio Cottae urbana evenit. 10ceteris ita, uti quisque obtinebant provincias exercitusque, prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. 11et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos, quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator, quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent. 12ludi in circo per quadriduum facti, hostiaeque quibus votae erant dis caesae.