2 Liv. 30, 2
1in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram. 2tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in Sicilia veteres refectae. 3huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. 4parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. 5et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent – videbantur autem, quidquid nudatum praesidiis esset, petituri – M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. 6tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. 7Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta. praetores in provincias ire iussi. 8consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret. 9et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; 10mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit. 11eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; 12Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit. 13consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.