55 Liv. 2, 55

1sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt. 2tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum, quo modo resistatur patribus; 3id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint, qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. 4his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. 5Volero appellat tribunos. cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent.provocoinquitad populumVolero,quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.“ quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. 6tum Volero, et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitansprovoco et fidem plebis inploro. 7adeste cives, adeste commilitones; nihil est, quod expectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est.“ 8concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris. huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, 9facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse. violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam conpelluntur, incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. 10conticiscente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. 11multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.