30 Liv. 2, 30

1multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci putabant esse ear, quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur; 2sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur; 3quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. 4sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo vehemens magistratus mansueto permitteretur ingenio. M'. Valerium dictatorem Volesi filium creant. 5plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. 6edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, 7legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. nec iam poterat bellum differri. 8aequi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. 9tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. 10alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit. 11medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promovit aciem, 12nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere. 13Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. 14Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere; 15plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.