24 Liv. 2, 24

1inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire. quae auditaadeo duas ex una civitate discordia feceratlonge aliter patres ac plebem adfecere. 2exsultare gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent. 3at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem publicam. 4tum consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse patribus ostendit, ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis metum pro universa re publica intervenisse. nec posse, 5cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, aut patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse. 6contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur. 7hoc proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. 8magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. consul copias contra hostem educit; parvo dirimente intervallo castra ponit.