5 Liv. 28, 5
1principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta – Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta erant – transmiserunt. 2et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit. 3undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. 4sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique 5et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat. 6hi omnes, suis quisque urbibus, quae pericula terra marique portenderentur, memorantes auxilia regem orabant. 7ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. 8Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. 9vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium; 10in praesentia, quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. 11Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltastis – pelta caetrae haud dissimilis est – Chalcidem mittit; 12additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. 13eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum. 14hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. 15et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. 16inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent; 17ipse in Tisaeo – mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi – speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator 18et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est. 19ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.