39 Liv. 28, 39

1tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu:etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non paeniteat. 2bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. 3cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis. 4P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent, facere. 5iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt. 6cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt. 7tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus, 8nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse: 9cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; 10qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit: 11postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sedabsit verbo invidiane posteris quidem timenda nostris esset. 12deletam urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. 13ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, 14quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno. 15Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. 16id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, 17ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.“ senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; 18suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; 19donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris. 20legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque. 21et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae, ut Hispanos comiter acciperent. 22tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.