37 Liv. 27, 37
1priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat. 2sub unius prodigii ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta; 3Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. 4haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. 5liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat. 6id vero haruspices ex Etruria adciti foedum turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. 7decrevere item pontifices, ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis Reginae; 8prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent 9donoque divam placandam esse aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. 10inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. 11confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae. 12post eas duo signa cupressea Iunonis Reginae portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem Reginam canentes ibant, 13illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. 14a porta Iugario vico in forum venere. in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. 15inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis Reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.