38 Liv. 26, 38
1Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, 2quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. 3praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. 4id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat. 5nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat. 6Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello. sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. 7multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. 8arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat. 9enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est: 10aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit. 11ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum – quingenti autem Numidae erant – Salapiaque traderetur Marcello. 12nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, 13tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi venerunt. 14plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.