21 Liv. 26, 21
1eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. 2ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, triumphanti urbem inire liceret. 3id non impetravit. 4cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, 5ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans urbem iniret. 6tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. 7pridie quam urbem iniret, in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit: 8cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, 9argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. 10Punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti. et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, 11quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat. 12his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum esset; 13Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. Cornelio mandatum, ut, is ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. 14post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae. 15et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. 16super haec exercitus Romanus iratus, partim; quod cum imperatore non devectus ex provincia esset. partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. 17inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.