42 Liv. 24, 42
1ad Mundam exinde castra Punica mota, et Romani eo confestim secuti sunt. 2ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus. 3ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem et triginta elephanti pilis confixi. 4hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. 5ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum. 6sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit; 7alii plerique milites, quippe pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu pugnavere: 8plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum – Moeniacapto et Vismaro nomina erant – eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. – 9cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse. 10itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt; 11et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.