41 Liv. 24, 41

1eodem anno in Hispania varie res gestae. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt. 2defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset. 3primo ad Castrum Albumlocus est insignis caede magni Hamilcariscastra Romani habuere. 4arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum in, pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere. 5eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa 6visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur. 7Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. 8Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi. 9Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castracum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit. 10supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est. 11Bigerra inde urbssocii et hi Romanorum eranta Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.