21 Liv. 23, 21

1per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae. 2priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum venisse; ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitae esse; militi ac navalibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque, unde detur, esse; magnopere suadere, 3ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant. 4eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. responsum utrique, non esse, unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. 5T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; 6Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. 7et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt; et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.