13 Liv. 23, 13
1cum id nescire Mago diceret, „ nihil facilius scitu est“ inquit. „ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?“ 2cum id quoque negasset, „Bellum igitur“ inquit „tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus. 3quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio 4et Postumio consulibus devicti ad Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, , nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo? 5ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.“ 6haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. 7itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta * 8dictatorque cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus, qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.