7 Liv. 22, 7
1haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia Romanorum in acie caesa; 2decem. milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; 3duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; 4ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. 5Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit. 6Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. 7matronae vagae per vias quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor 8„pugna“ inquit „ magna victi sumus.“ et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum, 9superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. 10quot casus exercitus uicti ruerant, tot in curas abstracti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule neruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. 11postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens, circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. 12inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. 13unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. 14senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.