60 Liv. 22, 60
1ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. 2feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. 3ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi, 4si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent, 5tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: 6„si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; 7quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt, ignorare patiar. 8atque utinam haec, quae apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. 9sed cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria laetis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. 10nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. 11si, ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostis, dixit: ‚Moriamur, milites, 12et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones‘, si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis extitisset comes. 13viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentis, ad coniuges ac liberos facit. ut servemini, deest vobis animus: 14quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam; 15immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. 16pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. 17quamquamquid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. 18hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. 19ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere: 20quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque – nam fortes ne ipsi quidem dixerint – cives esse possunt? 21nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. 22maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, 23se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. 24orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. 25haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. 26et vos redimamus? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. 27ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.“