6 Liv. 22, 6

1tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. 2eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem; 3insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber equesDucario nomen eratfacie quoque noscitans consulem En inquithic est,“ popularibus suisqui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.“ subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. 4magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur. 5pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit, 6quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. 7sex milia ferme primi agminis per adversos hostis eruptione inpigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur, 8e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae estet, neque scire nec perspicere prae caligine poterant. 9inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. 10itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. 11postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; 12quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.