52 Liv. 22, 52
1spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio obiecto flumine eos excludit. 2ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. 3pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. 4dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. 5praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti – quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur – omnis cetera praeda diripienda data est. 6tum sepeliendi causa conferri unum corpora suorum iussit. ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. 7eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.