51 Liv. 22, 51
1Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, 2Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus „ immo ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto“ inquit „victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.“ Hannibali nimis laeta res est visa maiorque, 3quam ut eam statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. 4tum Maharbal: „non omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.“ mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. 5Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. 6iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt; 7quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; 8inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. 9praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiem ira versa laniando dentibus hostem expirasset.