45 Liv. 22, 45
1dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, 2Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. 3quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt. 4id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit. 5itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. 6transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem: in dextro cornu – id erat gumini propius – Romanos equites locant, deinde pedites; 7laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. 8consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media pugna tuenda data.